monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: "Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur." Ad hoc enim vehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: "Bonum est tibi", inquit, "debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur."
Similiter de pede: "Bonum est tibi", inquit, "claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur."
Non aliter ait et de oculo: "Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Non eum piguit uno loco eadem verba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commendatio tam vehemens ore divino?
Utrumque autem horum, ignem scilicet atque vermem, qui volunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: "
Quis scandalizatur, et non ego uror?"
Eundem etiam vermem putant intellegendum esse.
2 Nam scriptum est, inquiunt: "Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic maeror excruciat cor viri."
Qui vero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo verme maeroris adfirmant.
3 Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis divinae scripturae verbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur.
4 Legitur quippe et in veteribus scripturis: "Vindicta carnis impii ignis et vermis."
Potuit brevius dici: Vindicta impii. Cur ergo dictum est: carnis impii, nisi quia utrumque, id est et ignis et vermis, poena erit carnis? Aut si vindictam carnis propterea dicere voluit, quia hoc in homine vindicabitur, quod secundum carnem vixerit (propter hoc enim veniet in mortem secundam, quam significavit apostolus dicens: "Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini)," eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo vermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori.
5 Iam enim satis superius disputavi posse animalia etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat.
6 Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parva miracula, quae commemoravimus, et incomparabiliter plura, quae non commemoravimus fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et vermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia vocabulo existimet pertinere.
7 Quid autem horum verum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec veniat quod perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur doloribus.